monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p4, XVIII. Pactiones inter Guillelmum regem et Robertum ducem initae. - Episcopatus Lexoviensis negotia. - Rogerus abbas Uticensis.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , XVII. Mirificus casus cuiusdam presbyteri episcopatus Lexoviensis. <<<     >>> XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet. - Praelati Franciae religione et doctrina pollentes. - Rothomagense concilium.

XVIII. Pactiones inter Guillelmum regem et Robertum ducem initae. - Episcopatus Lexoviensis negotia. - Rogerus abbas Uticensis.

1  Anno ab Incarnatione Domini 1091, indictione XIV, mense Ianuario, Guillelmus Rufus, rex Anglorum, cum magna classe in Normanniam transfretavit, et Rodbertus dux, audito regis adventu, statim obsidionem Curceii reliquit, et Rodbertus de Belesmo cum suis complicibus aufugit. 2  Rex autem in Neustria usque ad Augustum permansit, et dissidentes qui eidem acquiescere voluerunt, regali auctoritate pacavit. 3  Henricus vero, quia ingentes querelas contra utrumque fratrem promebat, partemque de ampla possessione magnifici patris sui requirebat, sed, eorum tenacitate nimium perdurante, nil impetrabat, aggregatis Britonibus et Normannis, Constantiam et Abrincas, aliaque oppida munivit, et ad resistendum totis nisibus insurrexit. 4  Verum Hugo, Cestrensis comes, aliique fautores, eius paupertatem perpendentes, et amplas opes terribilemque potentiam Guillelmi regis metuentes, egregium Clitonem in bellico angore deseruerunt, et municipia sua regi tradiderunt. 5  In medio igitur Quadragesimae, Guillelmus rex et Rodbertus dux montem S. Michaelis obsederunt, ibique Henricum fratrem suum incluserunt, et fere XV diebus eum cum suis aquae penuria maxime coercuerunt. 6  Porro callidus iuvenis, dum sic a fratribus suis coarctaretur, et a cognatis atque amicis et confoederatis affinibus undique destitueretur, et multimoda pene omnium, quibus homines indigent, inedia angeretur, prudenter secum tractans, varios mortalium casus praecogitavit, et infrunito impetu pessundato, sese ad meliora tempora reservare decrevit. 7  Liberum tandem sibi, sociisque suis exitum de Monte ab obsidentibus poposcit. 8  Illi admodum gavisi sunt, ipsumque cum omni apparatu suo egredi honorifice permiserunt. 9  Henricus itaque, redditis munitionibus suis, per Britanniam transiit, Britonibus, qui sibi solummodo adminiculum contulerant, gratias reddidit, et confines postmodum Francos expetiit. 10  In pago Vilcassino nobilis exsul non plenis duobus annis commoratus, diversa hospitia quaesivit. 11  Uno tantum milite, unoque clerico cum tribus armigeris contentus, pauperem vitam exegit. 12  Sic regia proles in exsilio didicit pauperiem perpeti, ut futurus rex optime sciret miseris et indigentibus compati, eorumque deiectioni vel indigentiae regali potentia seu dapsilitate suffragari, et ritus infirmorum expertus, eis pie misereri. 13  Tunc Rodbertus dux magnam partem Normanniae Guillelmo regi concessit, fereque duobus annis a bellis Normannia quievit. 14  Post solemnitatem Pentecostes, Guillelmus archiepiscopus synodum episcoporum et abbatum apud Rothomagum aggregavit, et cum duce Rodberto, suffraganeisque praesulibus, de Sagiensi praesulatu tractare coepit. 15  Tandem finito consultu, Serlonem, Uticensium rectorem, elegit, eique Salariensem episcopatum valde renitenti commisit. 16  Denique X Kalendas Iulii praefatum coenobitam Rothomagum convocavit, et in ecclesia Sanctae Dei genitricis Mariae canonice consecravit. 17  Porro venerandus Serlo susceptam pontificatus sarcinam XXXII annis et IV mensibus strenue gessit, Ecclesiaeque Dei solerti studio inter prospera et adversa prodesse sategit. 18  Sed duros nimis et protervos habuit parochianos, Rodbertum scilicet Belesmensem, et Rotronem Mauritaniensem, eorumque complices, qui crudeliter inter se dissidebant, et pacem Ecclesiae Dei frequenter violabant, ovesque Dominici gregis, quas Christus sanguine suo redemit, bellicis tumultibus dispergebant, et multimodis factionibus opprimentes, dilaniabant. 19  Contra eos gladium verbi Dei audacter exeruit, obduratos in nequitia multoties excommunicavit; sed in pace firma rebelles discipulos erudire vel servare, vix aut nunquam potuit. 20  Unde nimirum quandiu pontificatum tenuit, semper in tumultu et perturbatione laboravit, et plerumque furia Rodberti nimium saeviente, in Anglia vel Italia exsulavit, multoque metu anxius gemuit. 21  Uticensis autem abbatia, postquam praefatus rector suus episcopatum suscepit, de pastore sollicita, praedictum pastorem suum VII Kalendas Augusti accersiit, factoque triduano ieiunio, de eligendo abbate tractare coepit. 22  Adfuerunt etiam tres abbates, Fulco Divensis, Arnulfus Troarcensis, et Radulfus Sagiensis. 23  Lecta autem lectione de ordinando abbate secundum Regulam Sancti Benedicti, elegerunt domnum Rogerium de Sappo, monachum eiusdem coenobii, qui simplicitate pollebat et peritia litterarum, multaque honestate et bonorum dulcedine morum. 24  Tunc Hermanus prior, et Ernaldus de Telliolo, aliique plures eum ad curiam ducis duxerunt, sed ducem in Normannia non invenerunt. 25  Clandestinis enim factionibus, quibus transmarini contra pacem et securitatem regni moliebantur, subito auditis, ambo fratres de Neustria in Angliam ex insperato transfretaverant, mirantibus cunctis. 26  Tunc Hermanus ad domum regendam Uticum regressus est, et Ernaldus cum electo abbate principes regni per mare secutus est. 27  Pervenientes autem in villam regiam, quam Windresorias dicunt, electionem monachilem conventus, cum auctoritate Sagiensis episcopi triumque abbatum, duci ostenderunt. 28  At ille gratanter assensum dedit, et praefato Rogerio per baculum pastoralem, ut eo tempore moris erat, coenobii curam in exterioribus rebus commisit, apicibusque suis Lexoviensi episcopo, ut eum in omnibus canonice proveheret, mandavit. 29  Guillelmus quoque rex eumdem monachum tunc ibidem benigniter ascivit, et omnia quae pater suus, proceresque eius Uticensi ecclesiae olim dederant, concessit, et regali auctoritate in charta firmavit. 30  Peractis itaque pro quibus ierat, Rogerius Uticum XV Kalendas Ianuarii rediit, et a fratribus honorifice susceptus, XXXIV annis abbatiae praefuit. 31  Hic centum et quindecim discipulos ad monachatum suscepit, quorum vitam mobilis fortuna variabiliter agitavit. 32  Nam quidam eorum, virtutibus florentes, ad supernae vocationis bravium, Deo iuvante, pervenerunt. 33  Nonnulli vero, insidiante Satana, in coenolentam vitiorum voraginem relapsi sunt, a iusto recepturi iudice quod meruerunt. 34  Sex nimirum ex his, quos venerabili Rogerio subiectos diximus, abbates vidimus, id est Guarinum Sartensem, Godifredum Aurelianensem, Gislebertum Glotensem atque Rodbertum Pruneriensem, Guillelmum Bassum et Ludovicum. 35  Guarinus enim magistro successit, et Uticensis Ecclesiae regimen pluribus annis tenuit. 36  Rodbertus autem Pruneriensis Tornense coenobium in Anglia strenue gubernavit. 37  Goifredus vero Aurelianensis Eulandensi Ecclesiae fere XV annis praefuit, et Guillelmus Bassus Holmiense monasterium Sancti Benedicti diu rexit. 38  Porro Ludovicus, iudicio maiorum expulsis canonicis de Balcherivilla, primus monasticum ordinem cum X monachis cepit in Sancti Georgii martyris basilica. 39  Guillebertus vero de Glotis, vir nobilis et facundus, Lirense coenobium fere X annis rexit, et in multis emendavit. 40  Uticenses itaque monachi de penetralibus monasterii regulariter extracti sunt, et ad plurimorum emolumentum in culmine praelationis sublimati sunt; ut, dum quasi lucernae super candelabrum lucerent, cupientibus ingredi domum Domini per semitam iustitiae aditum salutis ostenderent. 41  Sed exteriorum perturbationes rerum, quae per desidiam seu nequitiam saecularium principum fiunt, ordini ecclesiastico et rigori monastico multoties impedimento sunt; quod omnes, qui in Normannia vel confinio eius religioni servire concupierunt, tempore Rodberti ducis et Philippi regis Francorum. 42  nimis experti sunt. 43  Anno ab Incarnatione Domini 1092, indictione XV, Henricus, Guillelmi regis filius, Danfrontem oppidum auxilio Dei suffragioque amicorum obtinuit, et inde fortiter haereditarium ius calumniari sategit. 44  Nam idem, dum esset iunior, non ut frater a fratribus habitus est, sed magis ut externus, exterorum, id est Francorum et Britonum, auxilia quaerere coactus est, et quinque annis diversorum eventuum motibus admodum fatigatus est. 45  Tandem Danfrontani, nutu Dei, aerumnis tam praeclari exsulis compassi sunt, et ipsum ad se de Gallia accersitum per Harecherium honorifice susceperunt, et excusso Rodberti de Belesmo, a quo diu graviter oppressi fuerant, dominio. 46  Henricum sibi principem constituerunt. 47  Ille vero contra Rodbertum, Normanniae comitem, viriliter arma sumpsit, incendiis et rapinis expulsionis suae iniuriam vindicavit, multosque cepit et carceri mancipavit. 48  Inter haec, dum quemdam hominem, nomine Rualedum, de terra S. Ebrulfi cepisset, apud Danfrontem castellum deposuit. 49  Qui cum sederet ad focum (hiems enim erat), cum lacrymis S. Ebrulfum coepit invocare ac dicere: « Deprecor te, sancte Ebrulfe, amice Dei, ut me de ista captivitate eripias. 50  Scis enim quia semper tibi fideliter deservivi. 51  » Cumque haec dixisset, subito obdormivit. 52  Et ecce quidam manum eius apprehendens, coepit eum trahere. 53  Tunc expergefactus, sensit, omnino dolorem de corpore suo recessisse. 54  Erat enim valde debilitatus, in tantum ut nec de loco absque adiutorio alterius movere se posset. 55  Ceciderat vero in itinere de iumento, super quod ligatus erat. 56  Itaque coepit intra semetipsum cogitare quid ageret, quomodo de domo egredi posset. 57  Viderat enim quod miles, qui eum ibidem deposuerat, ostium, per quod exitus in hortum patebat, valde cum cuneo obfirmasset. 58  Tamen assumptis viribus fidei, accessit ad ostium, et manu repagulam tenuit. 59  Tunc, mirum dictu! cuneus, qui fortiter infixus fuerat, ad terram decidit. 60  Ille vero, aperiens ostium, pervenit ad exitum hortuli, et aspiciens, multitudinem militum ante se in platea vidit consistere, et extendens manum dixisse fertur: « Sancte Ebrulfe, ducito me. 61  » Sicque ut erat, nudis pedibus, linea tantum atque pallio amictus, per medias acies transivit, ac si oculos non habuissent. 62  Nullus enim eum interrogavit quis esset, vel quo tenderet. 63  Puto quod virtute sanctissimi viri eum videre nequiverant. 64  Circa sextam vero horam respiciens post se, vidit militem, qui eum ceperat, concito cursu venientem. 65  Qui magno timore perculsus, inter quaedam fruticeta, quae se oculis eius obtulerunt, semet occuluit. 66  Cumque praedictus miles prope eumdem locum advenisset, interrogavit bubulcos qui ibidem arabant, si hominem quemdam fugientem vidissent, promittens tres solidos illi absque mora se daturum, qui ei insinuasset. 67  At illi, timore admoniti, quamvis illum scissent, negaverunt se scire. 68  Cumque ille recessisset de loco, in quo se occuluerat, captivus surrexit, et fretus Dei adiutorio et beati Ebrulfi, incolumis ad sua remeavit, perdurans in corpore usque ad nostra tempora. 69  Hoc vero, quod retulimus, ex ipsius ore didicimus, eique, quia legitimus et laudabilis vitae est, sine scrupulo credimus.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , XVII. Mirificus casus cuiusdam presbyteri episcopatus Lexoviensis. <<<     >>> XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet. - Praelati Franciae religione et doctrina pollentes. - Rothomagense concilium.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p4, XVIII. Pactiones inter Guillelmum regem et Robertum ducem initae. - Episcopatus Lexoviensis negotia. - Rogerus abbas Uticensis.